CORALLIUM

CORALLIUM
CORALLIUM
recentioribus Graecis Κοράλλιον, antiquioribus Κουράλιον. Dionys.
Πάντα γὰρ λίθος ἐςτὶν ἐρυθροῦ κουραλίοιο.
Unde et Ovid. l. 15. Met. v. 416.
Sic et Curalium, quô primum contigit auras
Tempore durescit. ----- -----
λιθόδενδρον est, i. e. arbustum seu frutex ad lapidis naturam accedens; cui quod evellatur retibus, aut acri ferramentô praecidatur, ἀπὶ τῆς κουρᾶς, a tonsione nomen. In Mari Mediterraneo passim reperitur, ut et in Gallico sinu circa Stoechadas Insulas in Etrusco, apud Graviscas, in Campano ante Neapolim, in Siculo, circa Heliam et Drepanam et Pachynum promontor. in Africano, circa Erythra. Maximus vero eius circa Siciliam insul. proventus est. At in India rara merx, ideoque cara. Gignitur quidem et in Rubro mari, inquit Plinius, l. 32. c. 2. item in Persico vocatur iace, aut iacem potius, nempe
quia nigrius et proin vilius. Unde in Rubri Maris Musam et in Arabiae Felicis Metropolim Sabbatha, corallium ex Aegypto deferebatur, ut Arabici littoris coralliô pretionsius, ut testatur Arrianus, in Periplo: qui idem corallii meminit ad Barbaricum emporium allari, in Sinthi seu Indi amnis faucibus situm, ex Aegypto scilicet, aeque ac in Arabiam. Mansitque ingens in India corallio pretium, usque ad aetatem Pauli Veneti, qui de Indiae provinc. Tebeih, Utuntur, inquit, ibi pro moneta corallio. Nam est is lapis apud eos magno in pretio. Et omnes feminae eum collo deferunt; appendunique quasi rem pretiosam, ad colla idolorum. At postquam reperta pyxis maria illa aperuit, corallium etiam in India paulatim coepit vilescere etc. Laudes eius plus centum versibus decantantur in supposititio Orphei libro de Lapidibus, Color optimus, cum ruber, sandarachaeque aut sandici saturae simile est, Dioscor. etc. Vide S. Bochare. Hierozoiei Part. posterior. l. 5. c. 7. Coeterum, Corallia plurima marina, cum rupe corallifera, ex Mari Meditertaneo in Musaeo Kircheriano asservantur. Ubi videre est, quanta cum providentia Natura fundum marinum corallinis arboretis vestiat et varia conchylia, ostraceas exuvias, saxaque in monticulos congerat, unde rubra arbor excrescens duritie suâ et rubore humani generis luxum auget. Horum monticulorum aliqui, intra Musaei rara videntur: fragmenta vero ibi plurima ex ipsis conchyliis enata. Est enim proptium huius plantae, liquorem spermaticum ex se demittere, cuius guttae, in quodcumque obvium corpus ceciderint, ibidem novae corallinae plantae sobolem faciunt. Quod Naturae arcanum didicie Auctor ex Arabici Maris Rubri urinatoribus, uti refert Georg. de Sepibus, in Collegii Romani Societatis Iesu Musaeo, p. 45. Ut de usu aliquid superaddam, de eo sic Plinius, l. 32. c. 2. Aruspices inprimis vatesque (Indorum) religiosum id gestamen amoliendis periculis arbitrantur. Itaque et decore et eligione gaudent. Prinsquam hoc notesceret, Galli gladios, scuta, galeas adornabant eô. Nunc tanta penuria est vendibili merce, ut perquam raro cernatur in suo orbe etc. Nec omittendum, Corallii elaborandi vix ullibi praestantiores officinas, quam Massiliae, esse, uti refert Iac. Sponius, Itinerar. Graeciae Part. 1. p. 25. ubi album quoque corallium solidum, et rubro album se vidisse addit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Corallium — Corallium …   Wikipédia en Français

  • Corallĭum — Corallĭum, 1) (Zool., Isis L., Schmuckkoralle) so v. w. Edelkoralle, s. u. Korallen. C. praeparatum, das gepulverte Kalkskelet von Isis nobilis; dient als Zusatz zu den Zahnpulvern. 2) (Petref.), fossil scheint nur eine Art dieser Gattung, C.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Corallĭum — Corallĭum, die Edelkoralle (s.d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Corallium — Corallĭum, s. Edelkoralle …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Corallium — Corallium …   Wikipédia en Français

  • Corallium rubrum — Saltar a navegación, búsqueda ? Coral rojo Clasificación científica …   Wikipedia Español

  • Corallium rubrum — Corail rouge Pour les articles homonymes, voir Corail (homonymie) …   Wikipédia en Français

  • Corallium rubrum — Edelkoralle Edelkorallen (Corallium rubrum) Systematik Unterklasse: Octocorallia Ordnung …   Deutsch Wikipedia

  • Corallium rubrum — Red Red, a. [Compar. {Redder} ( d?r); superl. {Reddest}.] [OE. red, reed, AS. re[ a]d, re[ o]d; akin to OS. r[=o]d, OFries. r[=a]d, D. rood, G. roht, rot, OHG. r[=o]t, Dan. & Sw. r[ o]d, Icel. rau[eth]r, rj[=o][eth]r, Goth. r[ a]uds, W. rhudd,… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Corallium rubrum — Coral Cor al, n. [Of. coral, F, corail, L. corallum, coralium, fr. Gr. kora llion.] 1. (Zo[ o]l.) The hard parts or skeleton of various Anthozoa, and of a few Hydrozoa. Similar structures are also formed by some Bryozoa. [1913 Webster] Note: The… …   The Collaborative International Dictionary of English

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”